Gulielmus Budaeus
Gulielmus Budaeus (natus Lutetiae die 26 Ianuarii 1467; ibidem mortuus die 23 Augusti 1540) fuit homo doctus et iuris consultus Francicus Renascentiae. Ab anno 1522 usque ad mortem fuit magister Librarii Regis, temporibus nostris nomine Bibliothecae Nationalis noti, iuxta Fontem Bleaudi instituti.
Hodie Societas Gulielmi Budaei (quae seriem librorum sub titulo Collection des universités de France dirigit) appellationem suam a Budaeo deducit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Homo maxime eruditus et linguam Graecam valde callens Lutetia et Aureliani studia in iuribus humanioribusque perfecit. Reges Ludovicus XII et Franciscus I eum legatum ad diversa officia solvenda miserunt. Insuper ipse Francisco regi persuasit ut Collegium Franciae et bibliothecam ad Fontem Bleaudi institui iuberet.
Praepositus mercatorum in proastio Parisiensi ad Sanctum Germanum et media in Lutetia puteorum et stratorum dispositionem moderabatur. Velut Andreas Alciatus, Laurentius Valla, Huldrichus Zasius iurista humanus fuit et sic dictum morem Gallicum in restitudendis textibus iuridicis excogitavit circumstantiis historicis spectatis.
Inter opera eius mentionis egregiae digna sint »Annotationes in XXIV libros Pandectarum« (Lutetiae 1508), commentatio »De asse et partibus eius« (Lutetiae 1514), »Commentarii linguae graecae« (Lutetiae 1529) necnon opus vel a Graecis ipsis magni aestimatum »Lettres en grec« (Tusanus edidit 1526). Opera omnia »Oeuvres« in lucem prolata sunt quattuor in tomis Basileae 1557.
Viduae eius Genavae coram publicum conversionem suam ad Calvinismi doctrinas declaravit, cum filii eius istius confessionis propagatores in Francia fierent. Itaque iugulationibus nocte Sancti Bartholomaei inter 23 et 24 Augusti 1572 saevientibus familia profugere debuit. Altera pars in Helvetiam iit, altera autem in Pomeraniam.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1508 : Annotationes in XXIV. libros Pandectarum
- 1514 : De asse et partibus eius, quod de mensuris et nummis agit (Textus apud Google Books) editio Coloniensis 1528
- 1529 : Commentarii linguae Graecae
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Loys Leroy (aut Regius), , Vita G. Budaei (1540)
- D. Rebitté, G. Budé, restaurateur des études grecques en France (1846)
- E. de Budé, Vie de G. Budé (1884)
- D'Hozier, La Maison de Budé
- Marie-Madeleine de La Garanderie: Guillaume Budé, philosophe de la culture, Garnier, Lutetiae 2010, ISBN 978-2-8124-0070-4
- David O. McNeil: Guillaume Budé and Humanism in the Reign of Francis I. Droz, Genavae 1975
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Budaeum spectant. |