Jump to content

Hadit

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Quaestiones vel commentarius auctoris Abū Dāūd in librum Ṣaḥīḥ Bucharii: liber anno 879 manu scriptus.

Hadit (Arabice الحديث, al-ḥadīṯ 'nuntia, novellae') sunt dicta quasi anecdota prophetae Machometi, e memoria familiarium tradita, a posterioribus ordinatim scripta. Omne hadit duas partes habet, scilicet:

  • isnād (إسناد 'catena'), nomina omnium qui id dictum seriatim audiverunt et ad posteriores tradiderunt;
  • matn (متن 'res'), ipsissima Machometi et interlocutoris verba.

Historia anthologiarum

[recensere | fontem recensere]

Primum ex omnibus operibus hodie cognitis liber iurisprudentiae cuius titulus est al-Muwaṭṭa, ab auctore Mālik ibn Anas saeculo octavo exeunte confectum, dicta Mahometi comprehendit,[1] sed causa iuris statuendi tantum; igitur isnād vel catenam auctoritatum saepe neglexit. Si etiam duo scriptores, ʿAbd al-Malik ibn Juraij et Saʿīd ibn Abī ʿArūba, anthologias dictorum Machometi congesserunt, ut asseveratur, haec fortasse fuerunt re vera libri iurisprudentiae, hodie autem deperditi.

Paullo postea collectae sunt anthologiae dictorum secundum isnād vel catenas seriatim scriptae. Ex omnibus eis operibus hodie servatur Musnad 'index catenarum', ubi sub nominibus 700 familiarium Machometi circa 30 000 dicta ordinantur, sed indigeste. Hoc opus ab Aḥmad ibn Ḥanbal collectum esse confitetur et a filio ʿAbd Allāh Abū ʿAbd al-Raḥmān saeculo nono exeunte conscriptum.

Eodem fere tempore iuris consulti dicta prophetae recensebant ut ex eis decreta de quaestionibus iuridicis immutabilia deducerent. Primus talis collectionis inventor fuisse creditur Mahometus Bucharius (anno 870 mortuus), cuius opus titulo Ṣaḥīḥ 'Genuino', usque ad tempora nostra traditur. Hic in 97 libros divisa et sub 3450 titulos digesta habemus 2762 dicta prophetae; multa eorum, si ad quaestiones diversas relevant, vel bis vel ter vel pluries repetita sunt. Omnis huius operis liber ad rem iuridicam distinctam pertinet. Similiter in libros digestum et sub eodem titulo Ṣaḥīḥ notum, eiusdem fere temporis opus auctoris Muslim Nisaburensis (anno 875 mortui) eo differt quod ad initium de congruitate, verisimilitudine, auctoritate et fide catenarum disserit. Circa tria milia dictorum proponit, e quibus fere duo milia cum Ṣaḥīḥ al-Buḫārī communia sunt. Dārimī autem (mortuus anno 869; ergo scriptorum Bucharius et Muslim aequalis) auctor fuit aliae anthologiae, sub titulo Sunan servatae, in qua libertatem adsumit aut consentire cum dictis Machometi attributis aut renuere, et minus de nugis iurisprudentiae, potius de moralibus disserere.

Quattuor anthologistae qui his secuti sunt multa alia dicta (aliqua inter se discrepantia) ad corpus ḥadīṯ addiderunt, quorum nonnulla ad imperium Abbasidarum corroborandum destinabantur. Hi quattuor scriptores, quorum opera hodie a credentibus secti Sunna ut canonica recipiuntur, sunt: Abū Dāūd, mortuus 889, auctor Sunan; al-Tirmidhī, mortuus 893, auctor Jāmiʿ; Ibn Māja, mortuus 897, auctor Sunan; al-Nasāʾī, mortuus 917, auctor Sunan al-Šuǧra. Credentes autem sectae Šīʿa hos libros, una cum operibus aliis supra citatis, omnino reiciunt, aliosque recipiunt, quorum antiquissimus est Kitāb al-Kāfī, ab al-Kulaynī (anno 941 mortuo) confectum, qui multa dicta Machometi de germano ʿAlī ibn Abī Ṭālib et de progenie eius inclusit.

Exempli gratia

[recensere | fontem recensere]

Al-Tabarani scribit[2] : narratum est nobis ab Ahmad ibn Mansūr al-Jundīsābūrī: narratum est nobis ab 'Alī ibn Harb: narratum est nobis ab Ash'ath ibn 'Attāf, ab 'Abdallāh ibn Habīb, ab al-Sha'bī, a Comite Jābir ibn 'Abdallāh:

Nuntius Dei camelum de me emit et inde me sivit equitare eum rursum ad urbem.

  1. Secundum editionem huius operis ab al-Šaibānī curatam, ʿUmar ibn ʿAbd il-ʿAzīz calipha olim scriptore Abū Bakr ibn Muhammad ibn ʿAmr praecepit ut anthologiam dictorum Machometi colligeret e memoria amitae suae Amra; sed de hac anthologia, si re vera olim exsistitit, posteriores nihil sciebant hodieque nihil scimus.
  2. al-Mu'jam al-saghīr, Abū al-Qāsim al-Tabarānī vol. 1 p. 76

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Hadith (Anglice)
  • De Hadith (Turcica)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Goldziher, Ignaz. 1889. Muhammadanische Studien. Halle.
  • Guillaume, Alfred. 1924. The Traditions of Islam: an introduction to the study of the Hadith literature. Oxoniae: Clarendon Press.