Hugo de Mataplana
Hugo de Mataplana (Catalane et Occitanice Uc vel Uguet de Mataplana, natus post annum 1173, mortuus die 23 Novembris 1213) fuit eques regni Aragoniae, poeta linguae Occitanae sive trobator, patronus aliorum trobatorum. Fuit filius Pontis de Mataplana (inimici Guillelmi de Bergueda). Inter annos 1193 et 1211 dicavit satira (sirventés) Raimundo de Miraval; cum Blacato scripsit unum partimen seu carmen partitum. Erat familiaris regis Aragoniae Petri II, et pugnavit apud Muret anno 1213, ubi rex ille interfectus est a militibus expeditionis sacrae contra Albigenses.
In carmine partito (tenson) quod cum ioculatore Reculaire composuit, istum comparat als bons homes de Leun, scilicet haereticis Valdensibus Lugduni. Reculaire in responsa sua se comparat monachis militantibus ordinis Calatravae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- René Nelli, Ecrivains anticonformistes du moyen-âge occitan. Paris, 1977.
- David J. Jones, La tenson provençale. 1934.