Jump to content

Iehuda ha-Nasi

E Vicipaedia
"Catacumba" no. 14, sepulcrum rabbini Judah ha-Nasi. Beit Shearim.

Iehuda ha-Nasi (Hebraice יהודה הנשיא), Iehuda I vel Rabbenu ha-Qadosch (רבינו הקדוש 'Sanctus Rabbinus noster'), qui in Talmude tantummodo Rabbi appellari solet (natus circiter 165; mortuus die 15 Kislev 217 Sepphoris in oppido tum in Diocaesarea), fuit rabbinus saeculi secundi (tanna quintae generationis) et dux populi sui. Ita optime de religione Iudaica meritus est, ut Misnam redegit et interpretationibus Halachicis adiungendis ad finem duxit.

Nomine honorifico nasi (patriarcha) usi sunt praesides Synedrii. Primus erat, cui titulus nasi nomini adiunctus est, in litteris saepe Rabbi Yehuda ha-Nasi ergo vocatur. Saepius autem (et semper in Misna) solum Rabbinus (רבי‎) appellatur, quasi magister magistrorum. Interdum et Rabbenu ('magister noster') aut Rabbenu ha-Qadosh (רבינו הקדוש‎ 'Sanctus Rabbinus noster') ob pietatem eximiam vocatur.[1]

Pauca de vita eius pro certo habetur: Misna et Talmud nihil ad rem conferunt; itaque vita e narrationibus posteris conicienda est.

Iehuda eodem die, quo Rabbinus Akiba martyrium obiit, natus esse traditur,[2] id est circa annum 135, cum seditio Barchochebae a Romanis oppressa est. Mortuus est secundum traditionem anno 200. Scientifici autem hodierni eum circiter annis ab 150 ad 220 vixisse putant. Locus ubi natus est ignotus est; iuventutem egit in Usha, tum medius theologiae rabbinicae locus, ubi Simeon ben Gamaliel II pater eius officio patriarchae (nasi) functus est. Ibi etiam linguam Graecam doctus esse videtur, quam linguam maxime amabat.

Patre mortuo, in locum Beit Shearim profectus, ibi synagogam scholamque administravit et sub annum 190 patriarcha factus est, Romanis faventibus, ut fabulae fulcire videntur, quas eum amicum cuiusdam imperatoris Antonini (forsitan Caracalla[3]) fuisse tradunt.

Maxima auctoritate floruit, non solum ob officia pro populo impleta, sed imprimis quod Misnam confecit.

  • Konovitz, Israel., 1965. Rabbi Judah ha-Nasi (Rabbi): Collected Sayings. Hierosolymis. Formula:Hebraice.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Krauss, Samuel. 1910. Antoninus und Rabbi. Vindobonae: Sänger & Friedberg.
  • Oppenheimer, Aharon. 2017. Rabbi Judah ha-Nasi: Statesman, Reformer, and the Redactor of the Mishnah. Tubingae: Mohr Siebeck. ISBN 978-3-16-150685-7.
  • Schechter, Solomon, et Wilhelm Bacher. 19011906. "Judah I." In Jewish Encyclopedia, ed. Isidore Singer. Novi Eboraci: Funk and Wagnalls.
  1. Quoad attestationes nominum vide articulum en:Jehuda ha-Nasi in Vicipaedia Anglica.
  2. bKiduschin 29a; in: Michael Krupp: Der Talmud. Eine Einführung in die Grundschrift des Judentums mit ausgewählten Texten, p. 47.
  3. Caracalla annis 199 et 215 Palaestinam visitavit. Antoninus Pius autem multo ante mortuus erat, quam Iehuda ha-Nasi officio functus est.