Jump to content

Ioachimus Bellaius

E Vicipaedia
Wikidata Ioachimus Bellaius
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Bellaius: imago
Ioachimus Bellaius: imago
Nativitas: 1522; Liriacum
Obitus: 1 Ianuarii 1560; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Jean III du Bellay;
Familia: du Bellay family

Ioachimus Bellaius,[1] Francogallice Joachim du Bellay (Liriaci natus circa annum 1522;[2] mortuus Lutetiae die 1 Ianuarii 1560) fuit poëta Francicus. Perpropinquus ei fuit Ioannes Bellaius (cardinalis).

Alumnus fuit universitatis Pictaviensis, deinde collegii Coquereti, ubi Ioannes Auratus linguam Graecam artemque rhetoricam antiquam docebat. Gregem poëticum Pleiados una cum Ronsardo condidit librumque hortatorium La deffence et illustration de la langue françoyse scripsit.

Vita et creationes

[recensere | fontem recensere]
Liriaci - castelli Bellaii ruinae

Pueritia et adulescentia

[recensere | fontem recensere]

Bellaius nobili genere natus aetate annorum X orbus factus est. Renato fratre curante pueritiam vix laetam habuit et saepe infirmus erat. Eruditionem veram numquam habuit, ut fertur; versus scribere autem e pueritia solebat. Anno 1540 iurisprudentiae studere exorsus est Pictavii ut in administratione regia laboraret. Consobrinus autem patris, episcopus Parisiensis cardinalis Ioannes Bellaius ei semper consulebat. In universitate circulos intravit humanistarum circa Peletarium ubi ipse carmina et lingua vernacula et Latine exaravit. Studebat etiam poetis Italicis temporis renati, praesertim autem Francisco Petrarca eiusque epigonis.

Bellaius Lutetiae versans

[recensere | fontem recensere]

Fortasse iam 1543, quando familiaris quidam illustris sepeliretur, cum Ronsardo consuetudines contraxerat. Cum anno 1547 conventus alter fieret, decisiones fecit Lutetiae visendae. Ibi apud Auratum litteris avide studebat. Paulo post cum Ronsardo condita est Pleias. Commigratio Parisiensis fecundissima erat nam mense Martio 1549 iam duo maximi momenti opera vulgata sunt: La Défense et illustration de la langue française (hoc opus cardinali supra citato dedicatum est) necnon anthologia poetica L'Olive et quelques autres œuvres poétiques.

Opus Défense quasi manifestum erat notionum, quibus Pleiados sodales favebant; is liber crucialis decem annos post edictum Villaris ad Collum Retiae, quo rex Franciscus I idioma Francogallicum solam linguam officialem validam proclamaverat, in lucem prolatus est. In prima parte annuntiatur linguam Francogallicam sermonum Graeci, Latini, Italiani dignitatem aequare; utique locutiones, verborum thesaurum, elegantiam adhuc emendanda esse. Id perpatraretur etiam interpretationibus e linguis citatis. Parti autem alteri regulae rhetoricae insunt quae ex opere Thomae Sébillet fructus decerpebant. Novum in modum Bellaius, praesertim quoad lyrica, argumenta et formas antiquas (et Italicas!) compatriotis exemplo statuit. Traditiones propriae Francogallicae nimis mediaevales negligerentur, quibus adhuc Clemens Marot eiusque discipuli faverant. Opus id suo tempore minus aestimatum saeculo XIX a nationalismi fautoribus reinventum est.

Liber L'Olive collectio prima sonetorum Francogallicorum fuit et, praeter poemata Délie Mauritii Scève (1544), testimonium lyricae Petrachiensis egregium. In omnibus rebus opera Italica exemplo esse oporteat; amicula nomine Oliviae, cuius identitas ignota, imaginem perfectam implet. Neoplatonismus et christiana auctorem in toto opere inspirabant. Nova editio valde aucta a Bellaio anno 1550 praesentata est, quam principissae Margaritae dedicavit. Quae in eum primo attenderat, cum anno 1549 carmen salutis pro frate et rege Henrico II scripserat. Inde Margarita maecenas pro Bellaio grata mansit. Insuper Bellaius continuo classicorum Latinorum mediator erat, e.g. anno 1552 in editione libri IV Aeneidos. Unum annum post florilegium novum poeticum Recueil de poésie emi potuit. Eodem autem anno magis magisque infirmus (in pulmonibus, in auribus) erat et crumina aegrobat.

Bellaius Romae versans

[recensere | fontem recensere]

Mense Aprili, quippe qui fratre Renato mortuo nepotem curare deberet, in servitia cardinalis Bellaii intravit. Is vir doctissimus iam Rabelaeso auxiliatus erat. Paulo post eum Romam comitatus est, ubi cardinalis legatus regius apud pontificem maximum erat. Rex Francorum in Concilio Tridentino potentiam suam ante imperatorem Carolum V manifestaverat.

Romae quadriennium erat tamquam maior domus cardinalis. Genius loci effectum non ita felicem habuit - quamvis scriptorum unionibus nonnullis interesset (inter quos Oliverius de Magny) - in homine qui munere suo occupatus vix rebus aliis vacabat. Nausae ei erant aula papalis et politica sordida atque corrupta; Bellaius testis ocularis electionum papalium duarum cum fallaciis dolisque fuit, ubi vel cardinalis Bellaius papabilis putabatur. Anno 1556 Henricus Francicus directo cum rege Hispanico Philippo II armistitium fecit qui Habsburgensia fovebat. Bellaius Romae nonnulla carmina scripsit et Faustinam, muliebrem veram neque fictam, amavit. Fine aestivo anni 1557 Lutetiam revertit ubi praebendas adeptus est, quarum fructus autem cum sacerdotibus administrantibus dividere debuit.

Mora altera Lutetiensis

[recensere | fontem recensere]
Tabula in casa Parisiensi ubi Bellaius vita defunctus est (Rue Chanoinesse - Rue Massillon)

Lutetiae mox amicitias veteres renovare potuit; Ronsardo amico, qui in aula regia operam navare licebat, invidebat. Fertile id tempus, quod ad litteras spectat, procul dubio erat: mense Ianuario 1558 opus clarissimum vulgatum est Les regrets, sonetorum Romae scriptorum collectio cum coloribus inter desiderium patriae et resipiscentiam titubantibus. Ibi criticabantur praeter res Italicas etiam res Francicae, quamobrem aula regia Parisiensis vix pro Bellaio ardebat. Novitas ecce: soneta non iam de amore tantummodo agebant sed sese in argumentorum varietatem socialem aperuerant. Multa, velut litterae, cum nomine ad personam data erant hominibus dilectis. Eodem mense tomus Divers jeux rustiques editus est, qui ad instar operis illius Ronsardiani Folâtries (1553), poemata generum argumentorumque diversissimorum habuit. Neque facetiae ibi deerant.

Melancholica iterum praebebantur in opere Le premier livre des antiquités de Rome mensis Martii cum sonetis XXXII de Roma eiusque natura ambienti necnon de sitibus archaelogicis; ibi omnium rerum vanitas oletur. Soneta XV insunt in opere Songe quod adiunctum est. In eo gloria ad finem uniuscuiusque soneti cecidit. Una cum libro Antiquités florilegium quattuor in voluminibus in lucem prolatum est cum poesi; ibi sat multa impudica de amicitia cum Faustina discuntur. Anno 1558 exeunte interpretatio Symposii Platonici denique praesentata est. Eodem anno cursus honorum Bellaii in fine promotus est et ambitui concedebatur, cum in archiepiscopatu Parisiensi munere administratorio lucrativo donaretur. Quod gratum non multum profuit, cum mense Ianuario 1560 animam efflaret. Post mortem anno 1561 libellus lyricus editus est inter alia: velut Discours, orationes in versibus de deplorabili statu politico Francico habiti. Bellum Hugenotis indictum Bellaius non iam vidit.

  1. Scaliger, in Prima Scaligerana: "ut Bellaius utriusque linguae Latinae et Gallicae, qui (quod hactenus pauci) facilitatem et dulcedinem Catulli assequutus est"; citatus in Henry Alfred Todd, Romanic Review 8:140; Sic etiam Bellaius de se ipso, in Tumulo ipsius: "Bellaius sum et poeta." Cf. Petrus Laurent, Musae reduces, tomus 1, 1975, p. 362
  2. Léon Maître, Situation du diocèse de Nantes au XIe et au XIIe siècles., in: Annales de Bretagne. T. 27, n° 1, 1911. p. 105. [1] (Latine, Francogallice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Henri Chamard: Joachim Du Bellay. Slatkine Reprints, Genavae 1969.
  • Klaus Ley: Neuplatonische Poetik und nationale Wirklichkeit. Die Überwindung des Petrarkismus im Werke Du Bellays. Carl Winter Universitätsverlag, Heidelbergae 1975.
  • Du Bellay et ses sonnets romains. Études sur les „Regrets“ et les „Antiquitez de Rome“. réunies par Yvonne Bellenger, avec la collab. de Jean Balsamo, Hélène Charpentier ... Collection Unichamp. Champion, Lutetiae 1994, ISBN 2-85203-712-2.
  • Du Bellay devant la critique, de 1550 à nos jours. Œuvres & Critiques 20,1. Yvonne Bellenger (ed.). Narr, Tubingae 1995.
  • Josiane Rieu: L’Esthétique de Du Bellay. SEDES, Luteiae 1995, ISBN 2-7181-1257-3.
  • Barbara Vinken: Du Bellay und Petrarca. Das Rom der Renaissance. Niemeyer, Tubingae 2001, ISBN 3-484-55037-6.
  • Françoise Argod-Dutard: L'écriture de Joachim Du Bellay: le discours poétique dans „Les Regrets“, l'orthographe et la syntaxe dans les lettres de l'auteur. Cahiers d'humanisme et Renaissance 62. Droz, Genavae 2002, ISBN 2-600-00613-3
  • Du Bellay, une révolution poétique?: „La deffence et illustration de la langue françoyse“ & „L'Olive“, 1549–1550. Ouvrage coordonné par Bruno Roger-Vasselin. PUF, Lutetiae 2007, ISBN 978-2-13-056463-8
  • Tomasz Rozycki: Gedichte als Lebenschronik. Über Joachim Du Bellay. In: Sinn und Form, p. 247–255

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Bellaium spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •