Jump to content

Ioannes Sečenov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Sečenov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Sečenov: imago
Ioannes Sečenov: imago
Nativitas: 1 Augusti 1829; Sechenovo
Obitus: 2 Novembris 1905; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Maria Alexandrovna Sechenova

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Ioannes Sečenov ab Elia Repin anno 1889 pictus

Ioannes Michaelis filius Sečenov (Russice Иван Михайлович Сеченов, tr. Ivan Michajlovič Sečenov; 1 [13] Augusti 18292 [15] Novembris 1905) erat clarus physiologus et neurologus Russicus, ab anno 1869 correspondens et ab anno 1904 honoratus Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae socius. "Pater physiologiae et psychologiae scientificae Russicae" putatur, electrophysiologiae, neurophysiologiae et systemate nervoso centrali in laboratorio studuit.

Alumnus facultatis medicae Universitatis Moscuensis, Sečenov anno 1860 dissertationem pro gradu doctoris medicinae in Academia Medico-Chirurgica Petropolitana defensit, in qua academia decennio sequente professor fuit. Anno 1870 enim gradu doctoris zoologiae honoris causa ab Universitate Caesarea Novae Rossiae Odessana dignatus, in universitate illa professor erat antequam anno 1876 professor cathedrae physiologiae Universitatis Petropolitanae electus est. Anno 1888 Moscuam movit, ubi in alma matre sua, Universitate Moscuensi, laborare incepit, initio ut privatim docens, deinde ab 1891 ad 1901 professor et praefectus cathedrae physiologiae ibi fuit.

Asteroides 5234 Sechenov in honorem eius vocatur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sečenov spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani •
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!