Jump to content

Isaac Navon

E Vicipaedia
Wikidata Isaac Navon
Res apud Vicidata repertae:
Isaac Navon: imago
Isaac Navon: imago
Isaac Navon: subscriptio
Isaac Navon: subscriptio
Nativitas: 9 Aprilis 1921; Hierosolyma
Obitus: 7 Novembris 2015, 6 Novembris 2015; Hierosolyma
Patria: Israel

Familia

Coniunx: Ofira Navon

Memoria

Sepultura: Nation's Great Leaders Graves
Isaac Navon, eo tempore minister eruditionis, scholam puerulorum ex Aethiopia in Israëlem migrantium anno 1985 visitans

Isaac Navon sive litteris Hebraicis יצחק נבון‎ (Hierosolymis natus die 9 Aprilis 1921; ibidem die 6 Novembris 2015 mortuus) fuit politicus Israëlis. Ab anno 1978 usque in 1983 praeses patriae, ab anno 1984 ad 1990 minister ab eruditione meruit.

Isaac Navon alumnus fuit universitatis Hebraicae Hierosolymitanae. Die 24 Maii 1978 praeses patriae electus est, quod officium usque ad 5 Maii 1983 tenuit. Mox etiam minister eruditionis factus est, primis ministris Simone Peres et Isaacio Shamir. Libellos scripsit ludorum musicalium duorum lingua Iudaeo-Hispanica cantatorum, videlicet Romancero Sefardi (1968) et Bustan Sefardi (1970).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacium Navon spectant.