Jump to content

Iulianus Sands

E Vicipaedia
Wikidata Iulianus Sands
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Sands: imago
Iulianus Sands: imago
Nativitas: 4 Ianuarii 1958; Otley
Obitus: 13 Ianuarii 2023; Mount Baldy
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Julian Richard Morley Sands

Familia

Genitores: William Sands;
Coniunx: Sarah Sands, Evgenia Citkowitz
Proles: Henry Morley Sands, Natalya Morley Sands, Imogen Morley Sands
Iulianus Sands circa annum 1990 Canuae pictus.

Iulianus Sands, vulgo plene Julian Richard Morley Sands, fuit cinematographicus histrio Anglus. Natus Oteleiae[1] in oppido Isuriano die 4 Ianuarii 1958, ibi et apud collegium baronis Wandsworth(en) Hantoniensis comitatus educatus est. Bis uxores duxit, anno 1984 Saram Harvey diurnariam Anglicam, anno 1990 Eugeniam Citkowitz quae et ipsa diurnaria erat.[2] Angelopoli iam diu habitat. Mense Ianuario 2023 in montibus S. Gabrielis prope Angelopolim perambulans montisque S. Antonii ascensum temptans evanuisse videtur. Die 13 Ianuarii 2023 mortuus est.

Pelliculae selectae

[recensere | fontem recensere]
  1. De nomine oppidi, vide "Place name: Otley, Suffolk Folio: 347r Little Domesday Book" et "In occidentali parte Eboraci in valle qune [sic] vocatur Hwerverdale, super ripama [sic] fluminis Hwerf, inter Oteleiam et castellum de Scipctun" (p. 134) et "Otley, Otleia [sic]" in indice libri cui titulus est Symeonis dunelmensis Opera et collectanea (p. 297).
  2. Hadjira Amadu, "Julian Sands Children: Meet Imogen Morley Sands, Henry Sands, Natalya Morley Sands" (2022) apud NBTC

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Iuliano Sands in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!