Ius siccum
Ius siccum (Lusice sopa seca) est traditionale Carnelevarii tragēma quod Portugalliae septemtrione fieri solet.
Plerumque ex iure ex elixura Lusitanica fit, sed hac deficiente, etiam ex iure coquendae gallinae fieri potest. Nuncupatur ius quia fieri iure et dicitur siccum quia totum liquidum panis absorbet et fere nullum liquidum deorsum manet.
Ad faciendum ius siccum necesse est panis firmus sed malleabili cum cortice. Collocantur laminae e panis frustis in profunda artopta et consperguntur saccharo gilvo, cinnamo et menthā. Postquam ius gallinae ferverit et ei saccharum, mentham et cinnami paucum adhibuerit, eo panis artoptae ubertim irrigatur donec madefactissimus maneat, quia panis multum liquidi absorbet. Degitur dum ius panem deliniat et postea furno torretur. Tostum apponitur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Sopa seca" apud Brisa maritima