Jump to content

Lorem ipsum

Latinitas bona
E Vicipaedia

Lorem ipsum, aut modo lipsum, est paragraphum nugarum quod adhibetur ad vultum litterarum typographiae monstrandum, ratione qua lectores, si paragraphum est intelligibile, animos studebunt ut legant, nec faciem litterarum inspiciant. Primo vultu, videtur Latine scriptum esse, at certe dubie omnino est nugatorium.

Forma solita

[recensere | fontem recensere]

Sunt multae formae huius textús sed saepissime sic scribitur:

Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipisicing elit, sed do eiusmod tempor incididunt ut labore et dolore magna aliqua. Ut enim ad minim veniam, quis nostrud exercitation ullamco laboris nisi ut aliquip ex ea commodo consequat. Duis aute irure dolor in reprehenderit in voluptate velit esse cillum dolore eu fugiat nulla pariatur. Excepteur sint occaecat cupidatat non proident, sunt in culpa qui officia deserunt mollit anim id est laborum.

Mutatum est per tempus, ut litteras quae non solent inesse in orthographia Romana etiam monstrentur: j, k, w, et z.

Historia et inventio

[recensere | fontem recensere]

Forma recens ducta est a De finibus bonorum et malorum, opere Ciceronis philosophico, quod incipit: Neque porro quisquam est qui dolorem ipsum quia dolor sit amet, consectetur, adipisci velit. Inventus est haec locus a Ricardo McClintock, magistro Latinitatis in Universitate Hampden-Sydney, in Virginia sitam, qui verbum consectetur in chartis antiquis petebat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Lorem ipsum apud Vicifontem.
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!