Lucius Furius M.f. Camillus
Lucius Furius M.f. Camillus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius ille clarus vir publicus Marcus Furius Camillus erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 350 a.C.n. Furius primum dictator nominatus est. Nam Marcus Popillius M.f. Laenas consul e plebe proelio sauciatus erat et praeterea senatores patricios consules in proximum annum creari in animo habebant: Quae Furius adipisci debuit. Magister equitum eius Publius Cornelius P.f. Scipio erat[1].
Anno 349 consul una cum Appio Claudio P.f. Crasso Inregillensi electus est. Eo anno bella contra piratas Graecos et Gallos gerenda erant, sed Claudius in armis copiisque parandis mortuus est[2].
Anno 345 Furius iterum dictator nominatus est, quod senatores impetum omnium Latinorum timebantur. Nunc Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus eius magister equitum erat. Sed hostes paucis tantum copiis aggrediebantur atque celeriter ab urbe prohibiti sunt[3].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 23,10-11
- ↑ op.cit., VII 25
- ↑ op.cit., VII 28
Antecessores: Marcus Popillius M.f. Laenas III et Lucius Cornelius P.f. Scipio |
Consul 349 a.C.n. cum Appio Claudio P.f. Crasso Inregillensi |
Successores: Marcus Popillius M.f. Laenas IV et Marcus Valerius Maximus Corvus |