Lucius Verginius Rufus
Lucius Verginius Rufus (natus circa annum 14 apud Novum Comum - mortuus est anno 97) fuit vir publicus et militaris Romanus. Ter consul fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Verginius ordine equestri ortus est[1]. Patria Mediolanum fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Homo novus Claudio in senatum adlectus est. Anno 63 consul ordinarius creatus, quod honos maximus hominis novi. Inter amicos Lucium Iunium Quintum Vibium Priscum numeravit, consulem suffectum anni 61. Anno 67 legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris factus est. Contra rebellionem Gaii Iulii Vindicis pugnare primo cunctatus est, deinde autem eum apud Vesontionem vicit non tamen sine suspicione periurii et malae fraudis[2]. Cum Galba in Hispania imperator proclamatus esset, Verginius purpuram a militibus suis oblatam recusavit[3]. Tandem exercitum suum in Galbam iure iurando adegit, sed tamen a Galba revocatus est, quod imperatorem legionibus Germaniae abalienavit. Legatus ei Marcus Hordeonius Flaccus successit. Otho imperator Verginium 1 Martii 69 consulem II suffectum fecit, postea cum Vitellio imperatore convenit[4]. Annis, qui secuti sunt Flavianis imperatoribus Verginius a re publica recedit et anno 97 a Nerva imperatore consul III ordinarius designatus est[5]. Cum gratias agendas consulatus exerceret, cecidit et mortuus est. Tacitus consul laudem funebrem habuit[6]. Monumenti inscriptio sepulchri in villa sua apud Alsium fuit: "imperium adseruit non sibi, sed patriae"[7].
Antecessores: Publius Marius et Lucius Afinius Gallus |
Consul 63 cum Gaio Memmio Regulo |
Successores: Gaius Laecanius Bassus et Marcus Licinius Crassus Frugi |
Antecessores: Gaius Manlius Valens et Gaius Antistius Vetus |
Consul 97 cum Imp. Caesare Nerva Augusto III |
Successores: Imp. Caesar Nerva Augustus IV et Imp. Caesar Nerva Traianus II |
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Rudolf Engel: Verginius II. 1. In: Der Kleine Pauly. Lexikon der Antike. vol 5, Monaci 1975, Sp. 1205f.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vide Lucius Verginius Rufus apud Vicifontem. |
- De Lucio Verginio Rufo apud Livius.org (Anglice)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tacitus, Historiae, I 52,4
- ↑ Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus LXIII.24.
- ↑ Plutarchus, Galba 10
- ↑ Tacitus, Historiae, II 68,4
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 63-64
- ↑ Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, II 1,6
- ↑ Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, VI 10,4