Jump to content

Midsomer Norton

E Vicipaedia
Wikidata Midsomer Norton
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°17′3″N 2°28′54″W
Numerus incolarum: 12 197

Gestio

Procuratio superior: Bath and North East Somerset

Midsomer Norton, olim paulo Latinius Norton Canonicorum,[1] est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno 1242, mercatus autem ab anno 1248.[2] Sicut Radstock oppidum adiacens, Midsomer Norton a saeculo XIX magis frequentabatur propter fodinas carbonis ibi inceptas. Ibi his diebus hominum fere 13 000 habitant.

Ecclesiae S. Ioannis Baptistae turris occidentalis medio saeculo XVII, navis autem anno 1830 architecto Ioanne Pinch(en) Cornubiensi aedificata est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Statio ferriviaria meridiana oppidi Midsomer Norton anno 1959 visa.
  • "Midsummer-Norton" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 2 p. 149-152
  • "Norton, Midsomer (St. John the Baptist)[nexus deficit]" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~).
  • "Midsomer Norton" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: North Somerset and Bristol (Harmondsworth: Penguin, 1958), pp. 228-29.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 51°17′3″N 2°28′54″W • OpenStreetMap • GeoNames • Vision of Britain
Vicimedia Communia plura habent quae ad Midsomer Norton spectant.