Jump to content

Miron Mitrea

E Vicipaedia

Miron-Tudor Mitrea (natus die 8 Augusti 1956 Schaesburgi) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.

Ad annum 1981 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem vecturae studebat atque machinator factus est. Tum in societatibus commercialibus suo munere operam dedit. Annis 1990 - 1995 praeses collegii opificum CNSLR-Frăţia fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Mitrea, sodalis et secretarius Factionis Socialis Democraticae, annis 1996 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. In mense Septembri 2008 se legatus abdicavit, quod a delatore publico corruptionis accusatus est[1]. Tamen ab anno 2008 ad usque annum 2012 senator erat et nunc iterum legatus ad Cameram est. A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 minister vecturae in consilio ministrorum Hadriani Năstase operam dedit. Die 15 Octobris 2014 corruptionis a summo iudicio ad duos annos carceris damnatus est[2]. Die 14 Decembris eius anni enuntiavit se die 1 Ianuarii 2015 se legatus Camerae Legatorum recessurum[3].

Mitrea uxorem duxit atque quattuor filios ac filiam habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri vecturae Romanici ab anno 1990