Jump to content

Mons Creteus

E Vicipaedia
Krijtberg, Amstelodami situm.

Krijtberg (Nederlandice, 'Mons Creteus') est ecclesia est Romano-Catholica Sancto Francisco Xaverio dedicata, sub cura rectoris ad paroechiam Sanctum Nicolaum pertinens, quae paroechia Amstelodami regionem pascit mediam. Ecclesia haec media in urbe ad fossam Singel (ex verbo Latino cingulum) titulatam sita est. Eadem rijtjeskerk ('ecclesia serialis') vulgo auditur.

Factorum narratio

[recensere | fontem recensere]

Hic Krijtberg eo loco exstructus est, ubi iam multis annis ante idque ab anno 1654 domus quaedam nomine Crijtberg ecclesiam intexerat clandestinam, quae dicitur, quam patres Iesuitae curabant. Aedes autem hodiernae Neogothicae, ab Alfredo Tepe delineatae, aedificari anno 1881 coeptae sunt. Cui architecto tanta moles loco angusto excogitanda fuit, quanta ecclesia Sanctus Willibrordus Ultratraiectensis paulo ante ab eo constructa. Huc accedebat, ut opus novum inter aedificationes iam exstantes erigeretur. Cum area in orientem versus tantum pateret, ecclesiae exedram illuc vertere non potuit. Spatium autem intrinsecum ita discripsit, ut id quam utilissime prodesset, nam utrique capso laterali latitudine contracto porticum cum tabulato addidit. Aedificium veram navem non habet transversam, sed quasi-capsum transversum, pari latitudine atque capsus lateralis. Ad lucem quidem quam maximam admittendam fenestrae pleraeque muris praealtae insertae sunt. Capsus principalis in longitudinem internam 31 metrorum extenditur. Templum habitationibus intersertum frontispicio duabus praedito turribus gradatis amplo locupletum est. Interiorem autem aedium partem e collegio Sancti Bernulphi Fredericus Guilhelmus Mengelberg et alii artifices exornaverunt. Anno 1883 delubrium consecratum est.

Ecclesiam anno 1654 conditam a primo die usque ad hoc tempus Societatis Iesu patres administrant. In domo paroechiali non ita pridem museum fuit, a Ioanne Philippo Roothaan appellatum, societatis eiusdem praeposito generali, cuius nova imago aenea, cui eius cor inest, in ecclesia ipsa collocata nunc est. Krijtberg ille cum domo ei apposita nomine Ignatiushuis (Domus Ignatii), quam patres idem Iesuitae gerant, coniunctus est.

Scitu est dignum illum Godefridum Bomans studiosum (1933-1939) domum frequentare Iesuitarum residentialem ecclesiae adnexam, ut cum patre, qui studiosis catholicis consulebat, Ioannes de Heugten Iesuita, multa multo colloqueretur. Operae? etiam pretium est audire Cornelium Fens, censorem illum litterarium, die 20 Iunii anno 2008 hac ex ecclesia esse elatum.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mons Creteus spectant.