Nodus Ranvier
Appearance
Nodus Ranvieri est brevis axonum myelini vagina tectorum pars ubi myelinum intermittiturː ibi sunt canales iontici quibus ionta Na+ in cellulam intrare possunt et potentia electrica per membranam lipideam iontibus impermeabilem creatur. Alibi enim myelinum axonem electrice a liquore extracellulari dissociat. Ita cum signum per axonem mittitur, inversio polorum electricorum non continua per totam membranam fit, sed a nodo Ranvieri ad proximum velut saltum facit. Quae conductio electrici fluxus saltatoria dicitur, et celeritatem transmissionis multum auget[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.126-9.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- I. Lorena Arancibia-Carcamo, David Attwell. "The node of Ranvier in CNS pathology", Acta Neuropathologica, 2014ː 161–75.
- Thomas Roux, Microglia-nodes of Ranvier interaction during repair, Parisiis, 2020 (Dissertatio academica).
- Keiichiro Susuki, Matthew N Rasband, "Molecular mechanisms of node of Ranvier formation", Current Opinion in Cell Biology , 2008ː 616–23.
- Joy C. Zagoren et Sergey Fedoroff, curatores. The node of Ranvier. Academic Press, 1984. Nonnullae paginae apud Guglum librorum.