Oestrogenum
Oestrogenum (a verbo Graeco οἶστρος 'asilus', per figuram 'furor tamquam divino spiritu instinctus, inspiratio' + gignere) est hormon femineum vel potius hormontum symplegma in ovario vel placenta natorum. Exigua oestrogenorum pars etiam in cortice glandulae suprarenalis, adipocytis, testibus masculinis, et hepate fit. Oestrogena naturalia feminae sunt oestradiol, oestriol, et oestronum. Necessaria sunt ad salutem feminae tuendam. Oestrogena arte confecta administrantur exempli gratia feminis, quae propter morbum aut transsexualitatem ovario carent.
-
Structura chemica oestradiolis
-
Structura chemica oestriolis
-
Structura chemica oestroni
Biosynthesis
[recensere | fontem recensere]Formatio oestrogenorum imprimis in ovaria, intra graviditatem quoque in placenta fit. Lobus anterior hypophysis dimittit folliculos stimulans hormon (FSH), id est gonadotropinum, quod cellulas granulosas folliculorum ovariorum et corporum luteorum stimulat. Oestrogena nonnulla iecore, glandulis adrenalibus, mammis in copiis minoribus formantur, etiam post menopausam. Adipocyti quoque oestrogenum pariunt.