Onchesmus
Locus: 39°53′0″N 20°1′0″E
Numerus incolarum: 41 000
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Onchesmus[1][2] (-i, m.) seu Saranda (-ae, f.) (Albanice Saranda; Neograece Άγιοι Σαράντα) est urbs et municipium Albaniae Praefecturae Aulonitanae. Urbs in Albania meridionali sita. Incolarum 35 000 habet, quorum maior pars Neograece loquuntur. Urbani Onchesmitani[2] appellantur.
Nomina
[recensere | fontem recensere]Nomen antiquum est Onchesmus (Graece: Ὄγχησμος).[3] Aevo medievali urbs restituta nomen sibi praeposuit sanctorum quadraginta qui martyrii apud Sebasteam Armenum passi sunt; inde venerunt nomina Italicum Santi Quaranta et Neograecum Άγιοι Σαράντα, e quo derivatur nomen Albanicum hodiernum Sarandë. Ante primum bellum mundanum nomen in lingua Albanica fuit Pirro.[4] Tempore belli alterius Italiani qui hanc urbem obsedebant cognomine Porto Edda nuncupaverunt, filiam Eddam ducis Mussolini ita commemorantes.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ab antiquitate Onchesmus fuit emporium urbis mediterraneae Phoenices; omni enim regione boreae versa ab Illyriis habitata, hunc agrum gens Epirotica Chaonum habitabat cuius metropolis fuit Phoenice.
Saeculo VI ecclesia nova sanctis quadraginta dicata est. Anno 551 urbs ab Ostrogothis debellata est;[5] mox per multa saecula Byzantinis subiecta; deinde sub Imperio Ottomanico (a saeculo XV) portum vel emporium fuit Ioanninorum.[6] Anno 1878 a Graecos e Corcyra incurrentibus incendio afflicta est.[7] Re publica Albania anno 1912 nuper erecta, per bellum primum mundanum urbs Onchesmus (in regione opinabili Epiro septentrionali seu Albania meridionali inclusa) inter Albaniam, Graeciam et Italiam crebriter permutata est, sed ultimo (circa annum 1920) Albaniae attributa.
Urbs hodierna
[recensere | fontem recensere]Hic praecipue Graecizantes colunt; urbs habet scholas et gymnasium in quibus lingua Graeca adhibetur. Religiones et Islamicam et Christianam observantur.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Onchesmus fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, saeculo V condita. Hodie est Sedes Titularis; nomen est Dioecesis Onchesmitana[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 2.0 2.1 2.2 "Dioecesis Onchesmitana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Strabo, Geographia 7.7.5.
- ↑ "In this pre-war period, the Albanians called the town Pirro" (Pettifer, 1996, p. 146).
- ↑ Secundum de:wiki urbs eo tempore deleta est.
- ↑ Pettifer (1996) p. 146.
- ↑ De hac re Vicipaedia Theodisca citat James Pettifer: Albania & Kosovo (Londinii, 2001. ISBN 0-7136-5016-8).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sarandam spectant. |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bartl, Peter. 1995. Albanien: vom Mittelalter bis zur Gegenwart. Ratisbonae. ISBN 3-7917-1451-1.
- Pettifer, James. 1996. Blue Guide: Albania. Londinii: Black. ISBN 0-7136-4257-2.
- Saranda: çelësi turistik. 2006. Therandae. ISBN 978-99943-964-5-0.