Palatium Berolinense
Palatium Berolinense, ex saeculo undevicensimo, etiam saepe palatium urbanum Berolinense nuncupatum, fuit exstantissimum aedificium mediae Berolini urbis. Anno 1442 Marchiones Brandenburgensis Marchiae et principes electores imperii iuxta Sprehae fluminis insulam in Colonia Marchica sitam castellum exstrui curaverunt, quae pars hodie Media vetus nominatur. Monumento deinde anno 1702 amplificato sedes regium et serius imperatorum Borussiae factum est.
Anno 1950 tertium congregium Factionis Socialisticae Unitae Germaniae statuit aedificium, quod altero bello mundano multa passum iam funditus deflagratum esset, delendum esse inque loco eius area publica nomine Forum Marxianum-Engelianum institui. Partes tantum unius portae veteris palatii anno 1963 in senatu Rei publicae democraticae Germanicae struendo verwendet. Solum anno 1973 tamen area fori nuper vacuefacti iterum usa est cum Palatium rei publicae dicatum hoc in situ exstructum sit, quod vicissatim inter annos 2006 et 2009 rescissum est.
Nunc autem consilium est vetus palatium reconstrui, quapropter die 12 Iunii 2013 in antiquo loco quadrum initiale cuiusdam novi aedificii Forum Humboldtianum dictum fundatum est, quod anno 2019 confecturum eadem ferme fronte atque specie aperietur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Berolinense spectant (Stadtschloss, Berlin, City Palace, Berlin). |
- Palatium Berolinense e.V. (Germanice)