Jump to content

Paulus Păcuraru

E Vicipaedia

Paulus (Dacoromanice: Paul) Păcuraru (natus die 4 Octobris 1950 in Râmnicu Vâlcea in circulo Vâlcea) sociologus et vir publicus Dacoromanicus est.

Apud Universitatem Bucarestensem ad annum 1975 sociologiae et deinde apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum ad annum 1981 administrationi studebat. Annis 1975 - 1990 in navaliis urbis Galatzii operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Die 26 Decembris 1989 cum aliis Factionem Nationalem Liberalem (PN-L) iterum condidit et ad annum 1997 praeses factionis Galatzii fuit. Anno 1996 primo senator electus est atque ad annum 2008 mansit. A die 5 Aprilis 2007 ad usque 23 Septembris 2008 minister laboris in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Propter crimina allata corruptionis amagistratu se recedere coactus est[1], sed anno 2011 iudicio absolutus est[2].

Păcuraru uxorem duxit atque tres filios habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]