Paulus VI
Obitus: 6 Augusti 1978; Castrum Gandulphi
Patria: Italia, Civitas Vaticana, Regnum Italiae
Nomen nativum: Giovanni Battista Enrico Antonio Maria Montini
Pontificatus
Insignia heraldica
Sanctus Paulus VI (natus Ioannes Baptista Henricus Antonius Maria Montini in Concesio iuxta Brixiam die (26 Septembris 1897; Castri Gandulphi die 6 Augusti 1978 mortuus), fuit papa et dux Ecclesiae Catholicae a die 21 Iunii 1963.
Eius apostolica sententia erat "In nomine Domini."
Vita
[recensere | fontem recensere]Pater Ioannis Baptistae Georgius Montini dux diarii Catholicum "Cives Brixiae" (Il Cittadino di Brescia) erat.
Montini etiam Romae apud Academiam Nobilium Ecclesiasticorum studuit.
Die 29 Maii 1920 Montini in ecclesia cathedralis Brixiae presbyter ordinatus est.
Montini fuit prosecretarius sectionis Secretariae Status de ordinariis negotiis Ecclesiae ab anno 1952 usque ad annum 1954.
Die 15 Decembris 1958 Montini, a mense Decembri 1954 Mediolanenses archiepiscopus, a papa Ioanne XXIII cardinalis factus est.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Paulus VI Concilium Vaticanum Secundum finivit, quod Ecclesiam Catholicam renovavit; sub eius praesidium, novus missae ordo est ortus, qui hodie per orbem terrarum viget.
Praeterea et Terram Sanctam et Philippinas et Columbiam et Civitates Foederatas Americae adiit. Anno 1964 ipse, primus papa post multa saecula, Athenagorae I, patriarchae orthodoxo Constantinopoli occurrit.
Paulo ante mortem Paulus VI, iam senex et aegrus, exsequias socii sui viri publici Italici Aldi Moro, qui a tromocratarum [1]grege brigatorum rubrorum [2] die 16 Martii 1978 retentus erat, et post quinquaginta quinque dies captivitatis die 9 Maii necatus erat, celebravit.
Emendationes Curiae Romanae
[recensere | fontem recensere]Die 7 Decembris 1965 Paulus VI Sacrae Congregationi Sancti Officii (antiquae Congregationi Romanae et universalis Inquisitionis novum nomen, id est Congregatio pro Doctrina Fidei, dedit.
Die 15 Augusti 1967, in bulla "Immortalis Dei", etiam congregatio de Propaganda Fide novum nomen Congregatio pro Gentium Evangelizatione dedit.
Die 8 Maii 1969 in constitutione apostolica Sacra Rituum Congregatio Congregatio de Causis Sanctorum a priore Congregatione Rituum (hodie Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum) separata est.
In Epistola Apostolica Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris 1970 ipse statuit, ut Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum confecissent, ius amitterent Romani Pontificis eligendi atque ideo etiam ius in Conclave ingrediendi.
Encyclicae epistulae
[recensere | fontem recensere]Paulus VI septem encyclicas epistulas scripsit:
- Ecclesiam Suam (die 6 Augusti 1964) de vita ecclesiae in aetate hodierna;
- Mense Maio (die 29 Aprilis 1965) de veneratione Mariae
- Mysterium Fidei (die 3 Septembris 1965) de eucharistia
- Christi Matri (die 15 Septembris 1966) de veneratione Mariae pro auxilio pacis
- Populorum Progressio (die 26 Martii 1967)
- Sacerdotalis Caelibatus (die 24 Iunii 1967)
- Humanae Vitae (die 25 Iulii 1968)
Inter apostolicas exhortationes et epistulas memorari debent:
- Octogesima Adveniens de doctrina sociali ecclesiae (1971)
- Gaudete in Domino anno sancto 1975
- Evangelii Nuntiandi anno sancto 1975
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum VI spectant. |
- Littera apostolica Ingravescentem Aetatem
- Opera Omnia in diversis sermonibus
- Pellicula "Youtube" nuntius electionis papae Pauli VI
- Pagina Sanctae Sedis de Paolo VI (Latine)