Jump to content

Petrus Erdő

E Vicipaedia
Petrus Erdő: vexillum
Petrus Erdő
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
archiepiscopus Archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis
titulus
Sanctae Balbinae
Natus 25 Iunii 1952
presbyter ordinatus 18 Iunii 1975
episcopus nominatus 5 Novembris 1999
episcopus consacratus 6 Ianuarii 2000
Cardinalis promulgatus 21 Octobris 2003
a papa Ioanne Paulo II
2013

Petrus Erdő (natus Aquinci, Hungarice Budapest, die 25 Iunii 1952), alumnus apud Lateranum, olim professor Universitatis Catholicae de Petro Pazmany nominatae, est cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae titulo Sanctae Balbinae. Fuit episcopus auxiliaris Albae Regalensis (titularis Puppitanus) ab anno 1999; ab 2002 archiepiscopus archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis et Primas Hungariae. Erdő conclavibus mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]