Philippus Quinault
Philippus Quinault (natus die 3 Iunii 1635; mortuus die 26 Novembris 1688) fuit scriptor, scriptor scaenicus, poeta Francicus. Multos annos operam libelli dedit cum Ioanne Baptista Lullio. In Academiam Francicam anno 1670 cooptatus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Quinault multas tragoedias comoediasque scripsit, inter quas haec »La mère coquette« (1664; in versibus) optima putatur. Ex anno 1671 magis in opera melodramatica intendit conficiendis fabulae libellis, quo in genere gloriam vere miram sibi adeptus eset.
In istis rebus - saepe pro musica Ioannis Baptistae Lullii - velimus efferre opera »Atys« (1676), »Proserpine« (1680), »Roland« (1685) et »Armide« (1686; quod insuper libello operae Christophori Willibaldi Gluck).
Versus libellorum quoad elegantiam volubilitatemque vel maximos poetas Francogallos superavisse dicuntur. Nicolaus Boileau, qui olim in eum invectus erat, anno 1701 in praefatione anthologiae cuiusdam propriae »Œuvres« errorem eum intellexit atque revocavit. Etiam Voltarius eum maximi aestimabat. Anno 1670 Quinault non solum sibi munus auditoris in administratione fiscali (chambres des comptes) comparavit sed etiam academicus factus est. Eius opera omnia vulgata sunt anno 1739 Lutetiae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Buford Norman: Quinault, librettiste de Lully: le poète des grâces, Lutetiae, Mardaga, collection Études du Centre de musique baroque de Versailles, 2009, (ISBN 978-2-87009-995-7).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Quinault spectant. |