Proelium apud Transductos Promontorios
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Proelium apud Transductos Promontorios[1] (Arabice معركة سهل البرباط, proelium apud Vadionem[2] Laccam vel flumen Laccam, hodie Guadalete) fuit pugna anno 711 (nescimus diem, sed fortasse inter 19 et 26 Iulii), in qua copiae Taric ducis Maurorum in Hispaniam ingressi sunt et Rodericum regem Visigothorum superaverunt. In proelio, Rodericus regnum vitamque amisit. Historici Medii Aevi hanc pugnam appellaverunt amissionem Hispaniae.
Mauri in Hispaniam ingressi sunt
[recensere | fontem recensere]Vitiza defuncto, Rodericus est electus rex, sed filii et fideles Vitizae (praecipue Oppas) Achilam II eligerunt. Bello civili gesto, Vitiziani auxulium Mauris petiverunt. Regulus provinciae Muza vel Musa auxilium tulit et Taric Hispaniam vastavisse iussit.
Taric Abenciet fretum Gaditanum cum 7000 peditibus transfuit mense Iulio anni 711, Hispaniam capiendi causa. Historici narrant fabulam de comite Iuliano Septae et filia, cum qua Rodericus cubuit et Iuliano iniuriam inferrit. Taric in Calpe castros aedificavit. Hodie, haec castra "Gibraltar" appellantur (Gibraltar est Arabice "Mons Taric") et contra urbem Assidoniam profectus est. Comes Sanctius Assidoniae contra Taric fuit sed victus est. Tunc Rodericus ab Cantabria ad Baeticam cum copiis profectus est.
Pugna
[recensere | fontem recensere]Rodericus rex in Corduba exercitum creavit 40 000 militium ex conscriptionibus, comitatus et gardingis—nihilominus recte dicamus si copias Visigothicas 2 500 milites numeravisse. Tunc apud Asidoniam castra aedificavit. Per dies duos copiae nihil fecerunt, sed tertio die Rodericus impetum fecit cum equitibus contra pedites Mauros. Media in pugna cornu Visigothorum, a Oppa ductum, defecit ad Mauros.
Tunc, fideles Roderici ultimum praesidium fecerunt in flumine contra Mauros et Vitizianos. Rodericus in pugna cecidit itaque copiae ad Toletum fugerunt.[3][4]
Cronica Rotense ab Alphonso III compulsa saeculo IX dicit:
Postquam Vitiza fuit defunctus, Rudericus in regno est perhunctus. Cuius tempore adhuc in peiori nequitia crevit Spania. Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Vitizani Sarrazeni ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum eorum cognovisset, statim cum exercitu egressus est eis ad [b]ellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et filiorum Vitizani fraude detecti in fuga sunt versi. Quo exercitus fugatus usque ad internicionem eo est deletus.[5]
Fons de proelio
[recensere | fontem recensere][Rodericus] In era DCCL [750, recte 712] transductinos promontoriis sese cum eis confligendo recepit eoque pr(o)elio fugatum omnem Gothorum exercitum, qui cum eo emulanter fraudulenterque ob ambitionem regni advenerant cecidit(Continuatio Hispanica, 68)
De Roderico
[recensere | fontem recensere]Roderico defuncto, Visigothi in urbibus se clauserunt et Mauri eas obsidione ceperunt. Spatium annorum novem (711-720) regnum Visigothorum deleverunt: Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam.
Postea Roderico defuncto, etiam dum regnum Asturiarum, haec fabula de sepulcro regis narrabantur:
De Roderico vero rege, cuius iam mentionem fecimus, non certum cognouimus interitum eius. Rudis namque nostris temporibus quum civitas Viseo et suburbis eius iussum nostrum esset populatus, in quadam ibi basilica monumentus inventus est, ubi desuper epitafion huiusmodi est conscriptus: Hic requiescit Rodericus ultimus rex Gotorum.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Continuatio Hispana 68, in Th. Mommsen "Chronica Minora" vol. 2, 1934.
- ↑ Vide lemma "Wadi" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Wadi, m vadio, onis, f [2014]; alveus (plerumque) aridus, m [NLL p.410,2] {vadio est verbum linguae esperanticae}".
- ↑ I. VELÁZQUEZ, El Fin de Don Rodrigo, in Historia National Geographic, nº34, Sept. 2006
- ↑ J. A. CEBRIÁN, La Batalla de Guadalete, in Historia de la Iberia Vieja, nº7 Ianu. 2006
- ↑ Cronica Rotense 7, saeculi IX.
- ↑ Chronica Rotense 8, saeculi IX.