Publius Furius Sp.f. Philus
Appearance
Publius Furius Sp.f. Philus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 213 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Furius anno 223 una cum Gaio Flaminio consulatum gessit et Gallos atque Ligures vicit. Ambo consules triumphaverunt[1]. Anno 216 praetor urbanus fuit[2]. Post cladem apud Cannas acceptam praefectus classis nominatus frustra copias in Africam transferre conatus est[3]. Anno 214 censor cum Marco Atilio Regulo acriter in eos egit, qui militiae evadere conarentur[4]. Anno 213 a.C.n. augur mortuus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Furius 80). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VII,1, Stuttgart 1910, Sp. 361.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "Furius [I 29]" in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 717–718.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Marcellus 4
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 35,5-7
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXII 57,8; XXIII 21,2
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXIV 11,6; 18
Antecessores: Titus Manlius T.f. Torquatus II et Quintus Fulvius M.f. Flaccus II |
Consul 223 a.C.n. cum Gaio Flaminio |
Successores: Gnaeus Cornelius Scipio Calvus et Marcus Claudius M.f. Marcellus |