Ricardus Iohannes Santorum
Ricardus Iohannes Santorum (Richard John Santorum; natus die 10 Maii 1958) fuit legatus populi Pennsilvaniensis ab anno 1991 usque ad 1994 et senator pro civitate Pennsilvania ab anno 1995 2006 usque; in quo anno, candidatus rursus, ab electorum 59% reiectus est. Factioni Republicanae particeps, conservativus in rebus socialibus necnon fiscalibus dicitur. Hodie iuris consultus meruit et apud Fox News Channel se ostentat.
In conloquio cum Associated Press die 20 Aprilis 2003 vulgato, Rick Santorum acta homophylophilica comparavit ad incestum, polygamiam, et zoophiliam, et omnes horum actorum designavit aegros mores sexuales, qui societati familiaeque minitabantur.[1] Amplius negavit adultis consentientibus esse constitutionale ius solitudinis erga acta sexualia.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sean Loughlin, CNN.com - Santorum under fire for comments on homosexuality - Apr. 22, 2003 apud www.cnn.com "Santorum under fire for comments on homosexuality" (CNN, 22 Aprilis 2003).
- ↑ Associated Press, FOXNews.com - Raw Data: Excerpts of Santorum's AP Interview - Politics | Republican Party | Democratic Party | Political Spectrum apud www.foxnews.com "Raw Data: Excerpts of Santorum's AP Interview" (Fox News, 22 Aprilis 2003).