Rimbertus
Rimbertus (natus 830 in Flandria, mortuus die 11 Iunii 888 Bremae) 865 – 888 archiepiscopus Bremensis et Hamburgensis fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Rimbertus, genere nobili Flandrico ortus, apud Turholt in provincia Flandriae Occidentalis natus esse putatur. Ibidem in monasterio etiam educatus est. A verbis exemploque archiepiscopi Anscharii magnopere tactus administer in missione Scandinaviae et anno 865 successor eius ut archiepiscopus factus est.
Cum missionem Daniae Sueciaeque una cum Anschario coeptam pergere nequivisset, ius fori, ius telonei et ius cudendae monetae pro civitate Bremensium ab imperatore Arnulpho Carintiae impetravit, quo dioecesim in rebus oeconomicis valde roboraret. Vitam Anskarii, cui maxima rerum fides est, conscripsit, in qua etiam latius de proeliis inter Vicingos et Kursos anno 855 commissis narrat.
Agius poeta Rimberto carmina De computo dicavit. Rimbertus postea sanctus venerabatur et patronus plurium ecclesiarum erat, inter quas Sancti Remberti Bremae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gilles Gerard Meersseman: Rembert van Torhout. De Kinkhoren, Brugis 1943.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Monumenta Germaniae Historica, Vita Anskarii auctore Rimberto (latine)
- Matthias Becher: Rimbert, in: NDB, vol. 21., Berolini 2003, p. 624.