Saulus Niinistö
Saulus Niinistö (Finnice: Sauli Väinämö Niinistö, natus 24 Augusti, 1948, Salae) est praeses Finniae et iuris consultus. Officium eius incepit 1 Martii anno 2012, cum duodecimus praeses Finnicus factus esset. Ab anno 1987 usque ad annum 2003 et iterum ab anno 2007 usque ad annum 2011 delegatus parlametaris, annis 1994-2001 praeses partium suarum Kokoomus, annis 1996-2003 autem minister aerarii publici erat. Coniunx Sauli Niinistö est poetria Ioanna Haukio.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Niinistö iuris prudentiae in Universitate Turkuensi studebat et postquam actor causarum factus est anno 1977, officinam legistae habebat in patria Sala per fere decennium. Cursus politicus suus initium cepit, cum delegatus municipalis in Sala electus est anno 1976. In administratione municipali manebat usque ad 1992, tres annos etiam munere praesidis curiae civicae functus.
Ter delegatum in parlamento Finniae petivit et tandem anno 1987 delegatus est creatus. Collega sua Ilkka Kanerva postea dixit se dubitare an Niinistö non iterum electus fiat; ille tamen quattuor annos post non solum electus sed etiam praeses commissionis legis fundamentalis ferendae est creatus. Ab anno 1995 minister iustitiae fuit gubernationis Pauli Lipponen, sed ineunte proximo anno officium ministrii aerarii publici gerere coepit perrexitque gerere usque ad annum 2003.
Niinistö parlamentum reliquit, cum praeses vicarius ab anno 2003 esset argentariae European Investment Bank. In comitiis praesidentalibus Finniae anni 2006 candidatus factionis Kokoomus fuit, sed in comitiis bipertitis tandem cladem accepit Dariae Halonen centesimis 48,2 contra 51,8; haec autem usque sex annos praesides manuit. Proximo anno delegatum parlamentarem iterum petivit et 60 563 votis, quae quantitas maxima est omnium temporum in comitiis parlamentariis, iterum est electus. 5 Februarii anno 2012 in comitiis praesidentialibus tandem votiis 62,6 centesimarum Petro Haavisto candidato secundo Niinistö factus est praeses Finniae.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 2005 : Viiden vuoden yksinäisyys, Helsinki, Teos (ISBN 978-951-8-51040-9) (Finnice)
- 2007 : Hiljaisten historia, Helsinki, Teos (ISBN 978-951-8-51132-1) (Finnice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • |
- "Sauli Niinistö": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
- Publica praesidis pagina (Anglice)
Carolus Iohannes Ståhlberg 1919 • Laurentius Christianus Relander 1925 • Pehr Evind Svinhufvud 1931 • Gustavus Kallio 1937 • Christopher Ryti 1940 • Gustavus Mannerheim 1944 • Ioannes Paasikivi 1946 • Urho Kekkonen 1956 • Magnus Koivisto 1982 • Martinus Ahtisaari 1994 • Tarja Halonen 2000 • Saulus Niinistö 2012 • Alexander Stubb 2024 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Finniae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Finniae | |