Sutton Hoo
Sutton Hoo est promunturium humile in agris oppidi Sutton comitatus Suffolciae in Anglia orientali super aestuarium fluminis Deben surgens. Circa decem milia passuum ab urbe Gippevico distat. Locus archaeologicus est ubi reperta sunt vestigia habitationis sepulturaeque tam praehistoricae quam aevi medii.
Humatio navicula ad Sutton Hoo anno 1939 exfossata sepulcrum Raedwaldi regis Orientalium Anglorum fuisse censetur, circa 624 mortui, tamquam haec opinio probatu difficilis sit. Magnificentia nihilominus ritus funeralis atque bonorum, necessitudines ex domis distantibus clarissimisque coniunctae quae in thesauro exemplificatae sunt, et bona clarissime auctoritatem privatam et publicam viri singularis ibi humati manifestantes, hominem praeclarissimum fuisse indicant. Ritus iste naviculae humationis, et similitudo tegumenta corporis (galeae clipeique) ad illa Suecicae orientalis aerae Vendel vocatur, cognationes aut affinitates regum Anglorum Orientalium cum eis provinciae Suecicae, sicut et in poemate Beowulf narrantur. Constat regem Aethelwaldum, Ennii filium fratris Raedwaldi, vicum regium ad Rendlesham, propius Sutton, anno c. 660 habuisse.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- R. L. S. Bruce-Mitford, Aspects of Anglo-Saxon Archæology: Sutton Hoo and other discoveries. Londinii, 1974
- R. L. S. Bruce-Mitford, The Sutton Hoo Ship-Burial. Volumen 1. Londinii, 2000
- J. Campbell, "The Impact of the Sutton Hoo Discovery" in The Anglo-Saxon State (Londinii: Hambledon, 2000. ISBN 1-85285-176-7)
- S. Newton, The origins of Beowulf and the Pre-Viking Kingdom of East Anglia. Cantabrigiae, 1993
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sutton Hoo spectant. |