Trophoblastus
Appearance
Trophoblastus (a Graecis τρέφειν 'vesci' + βλαστός 'germinator') est in Mammalibus exterius blastocystis stratum, quod embryoni oxygenum et nutrimenta praebet et post nidationnem pars placentae fit. Blastocystis formatur per primam graviditatis stationem, id est a quarta ad sextam diem post conceptionem. Cellulae trophoblasti sunt primae, quae sese ab ovo fertilizato discernunt. In superficie exteriore microvillos portant. [1][2] Trophoblastus post gastrulationem[3] trophectoderma appellatur, quia tunc cum ectoderme embryonis contiguum est.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Schiebler, T. H. et Schmidt (1983): Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag W.
- ↑ [1] Britannica.com
- ↑ "trophectoderm." Merriam-Webster's Medical Dictionary.