Vesta
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Vesta (discretiva).
- sed quae nescieram quorumque errore tenebar
- cognita sunt nullo praecipiente mihi.
- dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
- cum flammae custos aede recepta dea est.
- Publius Ovidius Naso, Fasti VI, 255-258
Vesta (-ae, f.) in mythologia Romana est dea virgo familiae, foci, atque ignis. In mythologia Graeca dea similis est Hestia, nam Cicero (De Natura Deorum II, 67) scripsit:
- Nam Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis Hestia dicitur); vis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est
Ignis sacer Vestae Virginibus Vestalibus sine intermissione alenda erat.
Dies festus Vestae die 9 Iunii celebratus est.
Plura Latine legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Iusti Lipsi De Vesta et Vestalibus syntagma, Antverpiae, ex officina Plantiniana apud Ioannem Moretum, 1603. Nova editio 2006 cum commentario et versione Francogallica
- Numa Dionysius Fustel de Coulanges, Quid Vestae cultus in institutis veterum privatis publicisque valuerit ? : thesim proponebat Facultati litterarum Parisiensi Fustel de Coulanges, Ambianis, ex Typis T. Jeunet, 1858