Jump to content

alant

E Victionario

Discretiva

alant dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
alant tertia pluralis praesens activa coniunctivus alō (alere)
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]
API: /ˈa.lant/(classice)
Syllabificatio phonetica: a·lant — morphologica: al-ant

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius
-58…+17
Aulus Cornelius Celsus
ca. -25…+50
Quintus Curtius Rufus
fl.c.50
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
M. Fabius Quintilianus
ca. 35-100
antiq. class.class.class. III II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (51 a.C.n. / 703 a.u.)

  • In hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. —Epistolae ad Familiares Ciceronis [1][2]

class.

  • Hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostis nudabit. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. —De Medicina Celsi [4]

saec. I.

  • Vestis non toto Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant; aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [5][2]

saec. I.

  • Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum parentibus, quo et se et eos abundantius alant. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [6][2]

saec. I.  (ca. 90-96 p.C.n.)

  • Alterum genus est ex manifesto: quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. Sed contra scriptum tribus generibus occurritur. Unum est in quo ipso patet semper id servari non posse: «liberi parentis alant aut vinciantur»: non enim alligabitur infans. Hinc erit ad alia transitus et divisio: «num quisquis non aluerit? num hic?» —Institutio oratoria Quintiliani [7]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Epistolae ad Familiares. (Universitas Turicensis): Liber octavus. Ep. 9 — alant
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: alant.
  3. 3.0 3.1 Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (Universitas Turicensis): Liber XXVI, caput 43 — alant
  4. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber quartus, XV. [3] — alant
  5. 5.0 5.1 Quintus Curtius Rufus - Historiae Alexandri Magni. (Bibliotheca Augustana), Liber VI. Capitulum V, [28] — alant
  6. 6.0 6.1 Lucius Iunius Moderatus Columella - De re rustica - Libri XII. ed. V. Lundström. Anno 1902-1917. (Universitas Turicensis): Liber octavus. Caput 8  — alant
  7. Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber septimus, VI. [4] — alant