Victoria Berenices
Carmen de "Victoria Berenices" (titulus a Petro Parsons anno 1977 inventus) fuit epinicium a Callimacho scriptum ad victoriam in Ludis Nemeis reginae Berenicae II aurigae commemorandam. Callimachus ipse postea hoc carmen in libris poëticis Aetiis includit.
Carmen hodie deperditum, ad versus fere 200 fortasse productum, ex fragmentis satis multis restitui potest. Poëta a victoria reginae incepit et a Ludis Nemeis ad honorem Archemori institutis, sed ab Hercule conditis; hunc enim ab Argis ad leonem Nemeum famosum interficiendum properavisse, cum Molorcho interlocutum esse, exinde Athena adiuvante leonem devinxisse, rursus apud Molorchum deversatum esse ibique ludos instituendos promisisse. Pugna Herculis cum leone commissa in Apollodori bibliotheca et in idyllio 25 Theocriteo enarratur.[1] Si Nigidio Figulo credimus, Iuno leonem in constellationem sustulit;[2] si Nonno in Dionysiacis, Molorchus pauper cenam generosam sed sine carne Herculi praebuit, olivis colymbadibus et caseo recenti prolatis.[3] De persona Molorchi ante Callimachum nemo refert.
Notae
- ↑ Apollodori bibliotheca 2.5.1-4; Theocritus, "Hercules leonis interfector" 229 ff.
- ↑ Nigidius Figulus apud Scholia in Germanici Aratea p. 72 Breysig
- ↑ Nonnus, Dionysiaca 17.48-61 in cena Baccho a Brongo oblata (sed cave: v. 55 non "Victoriam Berenices" sed cenam Baccho ab Icario oblatam ex Hecala citat)
Bibliographia
- A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")
- P. J. Parsons, "Callimachus: Victoria Berenices" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 25 (1977) pp. 1-50