Jump to content

Catharina Andronescu

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Wikidata Catharina Andronescu
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Andronescu: imago
Catharina Andronescu: imago
Nativitas: 7 Aprilis 1948; Malovăț
Patria: Romania
Catharina Andronescu anno 2013

Catharina (Dacoromanice Ecatherina) Andronescu (nata die 7 Aprilis 1948 in Malovăț/Mehedinţi in circulo) rerum politicarum perita Romaniae est.

Familia

Andronescu marito nupsit atque liberum habet.

Munus

Post scholam finitam Andronescu apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae ad annum 1972 chemiae studebat et anno 1982 doctor facta est. Annis 1992 - 2004 decana facultatis fuit et deinde ad annum 2012 rector universitatis.

Cursus honorum

Andronescu, quae sodalis factionis PSD est, annis 2000 - 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase primo administra eruditionis fuit. Annis 1996 - 2008 legata ad Cameram Legatorum fuit, dehinc senator est. Annis 2008 - 2009 in Aemilii Boc iterum atque a die 2 Iulii ad usque 22 Decembris 2012 in consilio Victoris Pontae tertio magistratu ministrae eruditionis fungebatur. Praeterea administra iuventutis et artis athleticae fuit. Tum Traianus Băsescu praeses ab ea poposcit, ut cives de fraude certiorem faceret[1]; nam accusata erat, quod opus doctorale descripsisset[2], quod factum autem negabat[3]. Die 16 Novembris 2018 ministra educationis iterum nominata est, nunc in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă[4]. Die 2 Augusti 2019 a maguistratu se recedere coacta est, postquam puellam a scelerato abductam et necatam propter fiduciam vituerabat[5]. Minister culturae Daniel Breaz ei pro tempore successit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Andronescu spectant.

Notae