Alcmaeon (Euripides)
Alcmaeon (Graece: Ἀλκμαίων vel Ἀλκμέων; sed accuratius Alcmaeon in Psophide et Alcmaeon in Corintho) est titulus tragoediarum ab Euripide compositarum, hodie deperditarum, quae agebantur de Alcmaeone Amphiarai filio. E fabulis duabus fragmenta fere 25 nobis servantur.
Alcmaeon in Corintho anno 405 a.C.n., Euripide nuper mortuo, docta est eodem tempore ac Bacchae et Iphigenia Aulidensis.[1] Alcmaeon iussu patris matrem Eriphylen necavit et pro patre Thebas conquisivit. Filium Amphilochum et filiam Tisiphonen e Manto Tiresiae filia genuit, quos Creone rege Corinthio commendavit; Creon autem Tisiphonen in servitutem vendidit, quam pater ipse emit. Qui postea cum servam Corintho reditus Amphilochum et Tisiphonen recognovit Creonemque e regno expellit.
Alcmaeon in Psophide docta est anno 438 a.C.n. eodem tempore ac Alcestis, Cressae, Telephus.[2] Alcmaeon matricida absolutionem petivit a Phegeo rege Psophidis; filiam regis Arsinoen in matrimonium duxit, eaeque monile matris dono dedit. Sed continuo a Furiis secutus ad flumen Acheloum fugit; filia fluminis Callirhoe eo nupsit et monile postulavit. Alcmaeon igitur Psophidem regressus monile causa speciosa recepit, sed a filiis Phegei interfectus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 77-99 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.