Jump to content

Franciscus Hollande

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Hollande
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Hollande: imago
Franciscus Hollande: imago
Franciscus Hollande: subscriptio
Franciscus Hollande: subscriptio
Nativitas: 12 Augusti 1954; Rothomagus
Patria: Francia
Nomen nativum: François Gérard Georges Nicolas Hollande

Familia

Genitores: Georges Hollande; Nicole Tribert
Coniunx: Julie Gayet, Segolena Royal, Valérie Trierweiler
Proles: Julien Hollande, Flora Hollande, Thomas Hollande, Clémence Hollande

Franciscus Hollande, vulgo plene François Gérard Georges Nicolas (Franciscus Gerardus Georgius) Hollande (Rothomagi die 12 Augusti 1954 natus) est rerum politicarum peritus Francicus et fuit a die 15 Maii 2012 ad 14 Maii 2017 Franciae praeses. Successor eius est Emmanuel Macron.

Alumnus est Lycei Pasteur Noviliaci in oppido, Universitatis Parisiensis II, Scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum necnon Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis, unde laureatus exiit eodem anno 1980, quo et Segolena Royal, Michael Sapin, Dominicus de Villepin et Rainaldus Donnedieu de Vabres inde processerunt.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]
Franciscus Hollande, Laurentius Fabius, Ban Gimun collocutores congressus de mutatione climatis anno 2015 applaudent

Annis 1988 - 1993 et ab anno 1997 legatus ad Conventum Nationalem est. Die 22 Aprilis 2012 primum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum suffragii 28,6% vicit. In secundo ordine die 6 Maii 2012 contra praesidem Nicolaum Sarkozy victoriam abstulit[1]. Die 15 Maii magistratum summum iniit. Secundus praeses e Factione Socialistica et die 17 Maii 2013, legem de matrimonio pro omnibus apud Consilium constitionis signavit.

Vita privata

[recensere | fontem recensere]

Hollande olim more uxorio cum politica Segolena Royal vixit, quae eo liberos quattuor peperit, postea cum Valeria Trierweiler, quam anno 2013 reiecit. Denuo amasiam habere Iuliam Gayet refertur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege Φρανκίσκος Όλλανδη ("Franciscus Hollande") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Hollande spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •
Ductores Factionis Socialisticae Francicae