Psalmus 111
Psalmus 111 (enumeratione Graeca psalmus 110 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis "Confitebor Domino". Hic psalmus est acrostichis.
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Inscriptio sit nobis vice argumenti. Caeterum ut omnes ad Deum laudandum melius animet, exemplo ipse praeit. Deinde breviter varia eius beneficia recenset, quibus fideles suos olim affecit et assidue prosequitur. Psalmus autem in ordinem alphabeti digestus est, sed ita ut singuli versus duas litteras contineant. Initium primi versus est א: sed in proximo hemistichio ponitur littera ב. Tantum duo ultimi versus non sunt in hemistichia distincti, sed uterque ternas literas comprehendit. Quod tamen errore factum esse reperiet quisquis propius expendet contextum. Nam si tres versus ex duobus quis faciat, aptissime inter se cohaerent sententiae. Itaque a librariis perperam neglecta fuit Prophetae distinctio.[1]
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 111 (110) ex versione vulgata Clementina:
1 Alleluia.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
in consilio iustorum, et congregatione.
2 Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates eius.
3 Confessio et magnificentia opus eius,
et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
4 Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
5 Escam dedit timentibus se;
memor erit in saeculum testamenti sui.
6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7 ut det illis haereditatem gentium.
Opera manuum eius veritas et iudicium.
8 Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in saeculum saeculi,
facta in veritate et aequitate.
9 Redemptionem misit populo suo;
mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius.
10 Initium sapientiae timor Domini;
intellectus bonus omnibus facientibus eum:
laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Psalmum 110 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 111 spectant. |
- Psalmus 110 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 110 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 111 in Nova Vulgata
- Psalmus 111 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |