Jump to content

Psalmus 60

E Vicipaedia
Depictio Israëlitarum qui urbes Syriae obsident in Psalterio aureo (c. 890)

Psalmus 60 (enumeratione Graeca psalmus 59 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, repulisti nos" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum "Lilium praecepti". Miktam. David. Ad docendum. Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum)" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista victa victoriam precatur[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David iam locatus in solio, et insignibus aliquot victoriis potitus, quae ad stabiliendum regnum eius valere poterant, Dei gratiam praedicat et extolli: neque id testandae modo gratitudinis causa, sed ut residuum populum, qui iugum subire adhuc recusabat, sibi conciliet, atque ita colligat lacerum populi corpus. Postquam autem dixit fulgere aperta benedictionis Dei signa, quae testentur ipsum divinitus electum esse Regem, praecipue ad oraculum revocat fideles, ut intelligant se coalescere Dei auspiciis, si unctionem a Samuele factam consensu suo approbent. Simul etiam preces admiscet, ut perficiat Deus quod coepit.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 60 (59) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, 2 cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus, repulisti nos, et destruxisti nos;
iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam;
sana contritiones eius, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura;
potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem,
ut fugiant a facie arcus;
ut liberentur dilecti tui.
7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo:
laetabor, et partibor Sichimam;
et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses;
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Iuda rex meus;
10 Moab olla spei meae.
In Idumaeam extendam calceamentum meum:
mihi alienigenae subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam?
quis deducet me usque in Idumaeam?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos?
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem;
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

  1. "Prayer for National Victory after Defeat", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 60, p. 276.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 60 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)