Ota Benga
Ota Benga (circa 1883 natus[2]; mortuus 20 Martii 1916) fuit pygmaeus Mbutiensis Congensis qui in expositione anthropologica in Expositione Emptionis Ludovicianae Sancti Ludovici in urbe anno 1904, et in vivario humano anno 1906 in Vivario Bronxensi exhibitus innotuit. Iuvenis emptus erat de mercatore servorum a Samuele Phillips Verner, exploratore qui Africanos pro expositione venabatur.[3] Iter cum Verner ad Civitates Foederatas fecit. Apud Vivarium Bronxense, Benga loco libere utebatur antequam et postquam in Domu Simiarum vivarii exhibitus est.
Expositione Sancti Ludovici terminato, Benga cum Verner in Africam navigavit, sed in Civitatibus Foederatis, plerumque in Virginia, vivebat. Animo autem demisso, sclopeto surrepto mortem sibi conscivit anno 1916, anno aetatis suae tricesimo secundo.[4]
Exemplum simile
[recensere | fontem recensere]Similitudines inter Otam Bengam et Ishi tractatos observatae sunt. Hic fuit ultimus (ut putabatur) tribus Yahiensis Americanus Nativus, qui in California paene eodem tempore exhibebatur. Ishi mortuus est die 25 Martii 2016, quinque dies post Otam mortuum.[5][6]
Nexus interni
- Sara (Saartjie) Baartman, Venus Hottentotensis appellata
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bradford and Blume (1992), photographema insertum.
- ↑ Bradford et Blume 1992:54.
- ↑ "Caged in the human zoo: The shocking story of the young pygmy warrior put on show in a monkey house—and how he fuelled Hitler's twisted beliefs". 31 Octobris 2009.
- ↑ Evanzz 1999.
- ↑ Weaver 2003:41.
- ↑ Kroeber et Kroeber 2003:4.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adams, Rachel. 2001. Sideshow U.S.A: Freaks and the American Cultural Imagination. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-00539-9.
- Bradford, Phillips Verner, et Harvey Blume. 1992. Ota Benga: The Pygmy in the Zoo. Novi Eboraci: St. Martins Press. ISBN 0312082762.
- Evanzz, Karl, 1999. The Messenger: The rise and fall of Elijah Muhammad. Novi Eboraci: Pantheon Books. ISBN 9780679442608.
- Kroeber, Karl, et Clifton B. Kroeber, eds. 2003. Ishi in Three Centuries. Lincolniae: University of Nebraska Press.
- McCray, Carrie Allen. 2012. Ota Benga under My Mother's Roof. Ed. Kevin Simmonds. Columbiae Carolinae Meridianae: University of South Carolina Press. ISBN 9781611170856.
- Newkirk, Pamela. 2015. Spectacle: The Astonishing Life of Ota Benga. Novi Eboraci: Amistad. ISBN 9780062201003.
- Parezo, Nancy J., et Don D. Fowler. 2007. Anthropology Goes to the Fair: The 1904 Louisiana Purchase Exposition. Lincolniae: University of Nebraska Press. ISBN 0803237596.
- Smith, Ken. 1998. Raw Deal: Horrible and Ironic Stories of Forgotten Americans. Novi Eboraci: Blast Books. ISBN 0922233209.
- Spiro, Jonathan Peter. 2008. Defending the Master Race: Conservation, Eugenics, and the Legacy of Madison Grant. Burlingtoniae Montis Viridis: University of Vermont Press. ISBN 9781584657156.
- Weaver, Jace. 2003. When the Demons Came: (Retro)Spectacle among the Savages. In Ishi in Three Centuries, ed. Karl Kroeber et Clifton B. Kroeber, 35–47. Lincolniae: University of Nebraska Press. ISBN 0803227574.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ota Benga spectant. |
- Adams, Cecil. "Are Pygmies really human?", The Straight Dope, 20 Februarii 2004.
- "From the Belgian Congo to the Bronx Zoo", National Public Radio, 8 Septembris 2006.
- Ota Benga (1881-1916). Find a Grave.
- Ota Benga Folk Opera. Suite musicum in vita Otae Bengae et historia Congensi conditum (2010 factum).
- Situs proprius. Ota Benga Alliance for Peace, Healing and Dignity.